- SEVERITAE
- SEVERITAEHeretici, quorum auctor Severus Antiochiae Pseudo-Episcopus Acephalus fuit, de quo dictum suô locô: in varias postea factiones divisi sunt. Quinque enim Severitarum diversas sectas commemorat Nicephorus Callisti Histor. Eccl. l. 18. c. 49. aitque omnes habere suos Episcopos, exceptis iis qui Contobabditae dicebantur, a loco quodam, nomine hôc sumptô. Qui autem quintae sectae fuerunt, Tritheitae appellati sunt, eô quod in S. Trinitate tres substantias et naturas per omnia similes dicerent; de quibus vide infra in voce Tritheitae, plura vero hanc in rem apud Io. Forbesium Instruction. Historico Theologic. l. 3. c. 17. ut et in voce Monophysitae. Sic enim etiam vocati sunt, qui Severi harresim presse sequebantur etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.